monumenta.ch > Lucanus > bavPal.lat.1684.74 > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 29, 8
Porro vespertinus finibus quos matutinus aestus coeperat contentus, ulterius cursum extendere negligit, quamvis quibusdam in mensibus uterque aestus in dissimili per omnia cremento proficit. Quanto autem plus aestus maior littora terrasque contexerit, et fluvios ac freta compleverit, tanto latius recedens eadem littora maris exhaurire atque enudare consuevit.